COPPATIAE Equi in Circensibus

COPPATIAE Equi in Circensibus
COPPATIAE Equi in Circensibus
ab insigni inusto Κόππα nomen habuêre. Duas enim praecipue literas Graeci imprimebant equis, Sigma, unde Σαμφόραι, et Coppa, unde Κοππατίαι equi. Et quidem τὸ κόππα fuit Ρ῾ῶ inversum, hôcque modô apud vetustissimos Graecos pingebatur, q. quae forma est Latini q. Recentiores Graeci paulo aliter eam pinxerunt, non clausam, ad hunc nempe modum G. Et sane ex coppa Graecorum et formam et nomen lirerae suae q. Latini sumpserunt, eundemque ordinem in alphabeto eorum obtinuit. quem apud Graecos κόππα: nam post Gap desc: Hebrew statim sequebatur, ut ex Scholiaste Aristophanis patet, Κοππατίας ἵππους ενάλουν, οἷς ἐγκεχάρακτο τὸ G. σημεῖον, et alibi ubi τȏυ σημείου ... προηγεῖςθαι τὸ κόππα scribit, et proin character fuit numeri XC. Itaque κόππα vicem literae olim apud Graecos fungebatur, postea ab usu veluti supervacuum reiectum est. Hinc το κόππα ἀντὶ τȏυ ἐλαχίςτου, pro re mullius momenti usurpavit Callimachus. At Graeci Grammatici recentiores adeo nescivertunt, quid asset Κόππα veterum, ut vulgo ἀνώνυμον σημεῖον appellarent, etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 892.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • EQUUS — I. EQUUS cum robore, rum celeritate, commendatur, unde adeo multiplex eius in vita usus. Celeritatis inprimis magnum argumentum est, quod intra 24. horas, secundum Arabes, iter expediunt centenorum millium, ut est apud Ludov. Romanum Navigat. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”